Fondare 104 Risultati per: Meas
quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas (Liber Psalmorum 17, 29)
qui doces manus meas in prœlium et posuisti arcum æreum brachia mea (Liber Psalmorum 17, 35)
quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos (Liber Psalmorum 21, 17)
delicta juventutis meæ et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam Domine (Liber Psalmorum 24, 7)
lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine (Liber Psalmorum 25, 6)
dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt (Liber Psalmorum 26, 2)
exaudi vocem deprecationis meæ dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum (Liber Psalmorum 27, 2)
dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me (Liber Psalmorum 38, 2)
exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei (Liber Psalmorum 38, 13)
et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos (Liber Psalmorum 39, 3)
peccatori autem dixit Deus quare tu enarras justitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum (Liber Psalmorum 49, 16)
averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele (Liber Psalmorum 50, 11)