Fondare 159 Risultati per: Montem

  • omnis autem populus et majores natu ducesque ac judices stabant ex utraque parte arcæ in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars juxta montem Garizim et media juxta montem Hebal sicut præceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israël (Liber Iosue 8, 33)

  • et partem montis quæ ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit (Liber Iosue 11, 17)

  • hii sunt reges quos percusserunt filii Israël et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quæ respicit solitudinem (Liber Iosue 12, 1)

  • hii sunt reges terræ quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cujus pars ascendit in Seir tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël singulis partes suas (Liber Iosue 12, 7)

  • et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca (Liber Iosue 13, 11)

  • da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnæ atque munitæ si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi (Liber Iosue 14, 12)

  • et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna (Liber Iosue 15, 10)

  • et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Jebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur (Liber Iosue 15, 11)

  • sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum (Liber Iosue 17, 18)

  • atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris (Liber Iosue 18, 13)

  • et dedi ei Isaac illique rursum dedi Jacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum (Liber Iosue 24, 4)

  • quæ misit et vocavit Barac filium Abinœm de Cedes Nepthalim dixitque ad eum præcepit tibi Dominus Deus Israël vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon (Liber Iudicum 4, 6)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina