Fondare 199 Risultati per: Mulier
unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies (Epistula I ad Corinthios 7, 16)
et mulier innupta et virgo cogitat quæ Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quæ autem nupta est cogitat quæ sunt mundi quomodo placeat viro (Epistula I ad Corinthios 7, 34)
mulier alligata est quanto tempore vir ejus vivit quod si dormierit vir ejus liberata est cui vult nubat tantum in Domino (Epistula I ad Corinthios 7, 39)
omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur (Epistula I ad Corinthios 11, 5)
nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum (Epistula I ad Corinthios 11, 6)
vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est (Epistula I ad Corinthios 11, 7)
non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro (Epistula I ad Corinthios 11, 8)
etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum (Epistula I ad Corinthios 11, 9)
ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino (Epistula I ad Corinthios 11, 11)
nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo (Epistula I ad Corinthios 11, 12)
mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt (Epistula I ad Corinthios 11, 15)