Fondare 196 Risultati per: Multa
adhuc ipso loquente ecce Judas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor ejus dicens nihil tibi et justo illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt (Evangelium secundum Matthaeum 27, 52)
et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et dæmonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum (Evangelium secundum Marcum 1, 34)
et Jesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum (Evangelium secundum Marcum 3, 7)
et iterum cœpit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat (Evangelium secundum Marcum 4, 1)
et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua (Evangelium secundum Marcum 4, 2)
et cum transcendisset Jesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare (Evangelium secundum Marcum 5, 21)
et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum (Evangelium secundum Marcum 5, 24)
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat (Evangelium secundum Marcum 5, 26)
et dæmonia multa eiciebant et unguebant oleo multos ægrotos et sanabant (Evangelium secundum Marcum 6, 13)
Herodes enim metuebat Johannem sciens eum virum justum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat (Evangelium secundum Marcum 6, 20)