Fondare 151 Risultati per: Multi
multi autem sunt vocati pauci vero electi (Evangelium secundum Matthaeum 22, 14)
multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent (Evangelium secundum Matthaeum 24, 5)
et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem (Evangelium secundum Matthaeum 24, 10)
et multi pseudoprophetæ surgent et seducent multos (Evangelium secundum Matthaeum 24, 11)
et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes (Evangelium secundum Matthaeum 26, 60)
et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad januam et loquebatur eis verbum (Evangelium secundum Marcum 2, 2)
et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus erant enim multi qui et sequebantur eum (Evangelium secundum Marcum 2, 15)
et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus (Evangelium secundum Marcum 5, 9)
et facto sabbato cœpit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina ejus dicentes unde huic hæc omnia et quæ est sapientia quæ data est illi et virtutes tales quæ per manus ejus efficiuntur (Evangelium secundum Marcum 6, 2)
et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant (Evangelium secundum Marcum 6, 31)
et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et prævenerunt eos (Evangelium secundum Marcum 6, 33)
et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est (Evangelium secundum Marcum 9, 25)