Fondare 46 Risultati per: Multitudinis

  • in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius judicetur (Liber Numeri 35, 12)

  • et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Ægyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitæ multitudinis (Liber Deuteronomii 26, 5)

  • legem præcepit nobis Moses hereditatem multitudinis Jacob (Liber Deuteronomii 33, 4)

  • igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem (Liber Iosue 6, 20)

  • omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Josue nocte illa et stetit in vallis medio (Liber Iosue 8, 13)

  • fecitque Josue cum eis pacem et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis juraverunt eis (Liber Iosue 9, 15)

  • et non percusserunt eos eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël murmuravit itaque omne vulgus contra principes (Liber Iosue 9, 18)

  • sed sic vivant ut in usus universæ multitudinis ligna cædant aquasque conportent quibus hæc loquentibus (Liber Iosue 9, 21)

  • egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quæ est in litore maris equi quoque et currus inmensæ multitudinis (Liber Iosue 11, 4)

  • locutique sunt filii Joseph ad Josue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantæ multitudinis et benedixerit mihi Dominus (Liber Iosue 17, 14)

  • eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis referantque ad me quod descripserint (Liber Iosue 18, 4)

  • stetit ergo coram altare Domini ex adverso universæ multitudinis Israël et extendit manus suas (Liber II Paralipomenon 6, 12)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina