Fondare 53 Risultati per: Olei

  • cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear (Liber II Regum 4, 2)

  • Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad (Liber II Regum 9, 1)

  • tenensque lenticulam olei fundes super caput ejus et dices hæc dicit Dominus unxi te regem super Israël aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes (Liber II Regum 9, 3)

  • donec veniam et transferam vos in terram quæ similis terræ vestræ est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos (Liber II Regum 18, 32)

  • nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Joas (Liber I Paralipomenon 27, 28)

  • præterea operariis qui cæsuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia (Liber II Paralipomenon 2, 10)

  • cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini (Liber II Paralipomenon 11, 11)

  • quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti vini et olei mellis quoque et omnium quæ gignit humus decimas obtulerunt (Liber II Paralipomenon 31, 5)

  • apothecas quoque frumenti vini et olei et præsepia omnium jumentorum caulasque pecoribus (Liber II Paralipomenon 32, 28)

  • usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti choros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum sal vero absque mensura (Liber Esdrae 7, 22)

  • reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniæ frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis (Liber Nehemiae 5, 11)

  • et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiæ quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terræ nostræ Levitis ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum (Liber Nehemiae 10, 37)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina