Fondare 24 Risultati per: Pastor

  • vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quæsierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant (Prophetia Ezechielis 34, 8)

  • sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo dispersæ fuerant in die nubis et caliginis (Prophetia Ezechielis 34, 12)

  • et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum in judiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea (Prophetia Ezechielis 37, 24)

  • hæc dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculæ sic eruentur filii Israël qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti (Prophetia Amos 3, 12)

  • quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor (Prophetia Zachariae 10, 2)

  • o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super brachium ejus et super oculum dextrum ejus brachium ejus ariditate siccabitur et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur (Prophetia Zachariae 11, 17)

  • et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)

  • qui autem intrat per ostium pastor est ovium (Evangelium secundum Ioannem 10, 2)

  • ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus (Evangelium secundum Ioannem 10, 11)

  • mercennarius et qui non est pastor cujus non sunt oves propriæ videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves (Evangelium secundum Ioannem 10, 12)

  • ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meæ (Evangelium secundum Ioannem 10, 14)

  • et alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina