Fondare 53 Risultati per: Pharisæi hypocritae
Pharisæi autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo (Evangelium secundum Lucam 7, 30)
rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisæi discubuit (Evangelium secundum Lucam 7, 36)
et ecce mulier quæ erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisæi adtulit alabastrum unguenti (Evangelium secundum Lucam 7, 37)
et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisæi quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate (Evangelium secundum Lucam 11, 39)
cum hæc ad illos diceret cœperunt Pharisæi et legis periti graviter insistere et os ejus opprimere de multis (Evangelium secundum Lucam 11, 53)
et murmurabant Pharisæi et scribæ dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis (Evangelium secundum Lucam 15, 2)
audiebant autem omnia hæc Pharisæi qui erant avari et deridebant illum (Evangelium secundum Lucam 16, 14)
ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisæi quia Jesus plures discipulos facit et baptizat quam Johannes (Evangelium secundum Ioannem 4, 1)
audierunt Pharisæi turbam murmurantem de illo hæc et miserunt principes et Pharisæi ministros ut adprehenderent eum (Evangelium secundum Ioannem 7, 32)
responderunt ergo eis Pharisæi numquid et vos seducti estis (Evangelium secundum Ioannem 7, 47)
adducunt autem scribæ et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio (Evangelium secundum Ioannem 8, 3)
dixerunt ergo ei Pharisæi tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum (Evangelium secundum Ioannem 8, 13)