Fondare 138 Risultati per: Philisthim

  • respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in prœlium (Liber I Samuelis 29, 9)

  • surrexit itaque de nocte David ipse et viri ejus ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem ascenderunt in Jezraël (Liber I Samuelis 29, 11)

  • qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta præda et spoliis quæ ceperant de terra Philisthim et de terra Juda (Liber I Samuelis 30, 16)

  • Philisthim autem pugnabant adversum Israël et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelbœ (Liber I Samuelis 31, 1)

  • inrueruntque Philisthim in Saul et filios ejus et percusserunt Jonathan et Abinadab et Melchisue filios Saul (Liber I Samuelis 31, 2)

  • videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem quod fugissent viri israhelitæ et quod mortuus esset Saul et filii ejus reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi (Liber I Samuelis 31, 7)

  • facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelbœ (Liber I Samuelis 31, 8)

  • quod cum audissent habitatores Jabesgalaad quæcumque fecerant Philisthim Saul (Liber I Samuelis 31, 11)

  • nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte lætentur filiæ Philisthim ne exultent filiæ incircumcisorum (Liber II Samuelis 1, 20)

  • misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum præputiis Philisthim (Liber II Samuelis 3, 14)

  • nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthim et omnium inimicorum ejus (Liber II Samuelis 3, 18)

  • audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israël et ascenderunt universi ut quærerent David quod cum audisset David descendit in præsidium (Liber II Samuelis 5, 17)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina