Fondare 185 Risultati per: Posuit

  • Joseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti (Evangelium secundum Marcum 15, 46)

  • similis est homini ædificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram (Evangelium secundum Lucam 6, 48)

  • et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat (Evangelium secundum Lucam 23, 53)

  • iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video (Evangelium secundum Ioannem 9, 15)

  • scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Jesus Nazarenus rex Judæorum (Evangelium secundum Ioannem 19, 19)

  • dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate (Actus Apostolorum 1, 7)

  • cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum (Actus Apostolorum 4, 37)

  • et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit (Actus Apostolorum 5, 2)

  • his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaja ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre (Actus Apostolorum 19, 21)

  • adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo (Actus Apostolorum 20, 28)

  • nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit (Epistula I ad Corinthios 12, 18)

  • et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum (Epistula I ad Corinthios 12, 28)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina