Fondare 2423 Risultati per: Quia
secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem (Epistula ad Philippenses 1, 20)
et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei (Epistula ad Philippenses 1, 25)
tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii (Epistula ad Philippenses 1, 27)
quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini (Epistula ad Philippenses 1, 29)
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Epistula ad Philippenses 2, 11)
verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi (Epistula ad Philippenses 2, 16)
quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis (Epistula ad Philippenses 4, 16)
non quia quæro datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram (Epistula ad Philippenses 4, 17)
quia in ipso condita sunt universa in cælis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Epistula ad Colossenses 1, 16)
quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare (Epistula ad Colossenses 1, 19)
quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Epistula ad Colossenses 2, 9)
quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)