Fondare 58 Risultati per: Requiem

  • nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus (Liber I Regum 5, 4)

  • benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israël juxta omnia quæ locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Mosen servum suum (Liber I Regum 8, 56)

  • cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo ejus (Liber I Paralipomenon 22, 18)

  • dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo et habitationem Hierusalem usque in æternum (Liber I Paralipomenon 23, 25)

  • nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuæ sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui lætentur in bonis (Liber II Paralipomenon 6, 41)

  • omnes qui erant in Juda cum execratione in omni enim corde suo juraverunt et in tota voluntate quæsierunt eum et invenerunt præstititque eis Dominus requiem per circuitum (Liber II Paralipomenon 15, 15)

  • et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem in universis provinciis ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem (Liber Esther 2, 18)

  • et isti non cognoverunt vias meas ut juravi in ira mea si intrabunt in requiem meam (Liber Psalmorum 94, 11)

  • convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi (Liber Psalmorum 114, 7)

  • et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Jacob (Liber Psalmorum 131, 5)

  • surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuæ (Liber Psalmorum 131, 8)

  • cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quæ erant proxima et quæ longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos (Liber I Maccabaeorum 8, 12)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina