Fondare 320 Risultati per: Saul

  • et præciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis (Liber I Samuelis 31, 9)

  • quod cum audissent habitatores Jabesgalaad quæcumque fecerant Philisthim Saul (Liber I Samuelis 31, 11)

  • surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan veneruntque Jabes et conbuserunt ea ibi (Liber I Samuelis 31, 12)

  • factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a cæde Amalech et maneret in Siceleg dies duos (Liber II Samuelis 1, 1)

  • in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit (Liber II Samuelis 1, 2)

  • et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e prœlio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt (Liber II Samuelis 1, 4)

  • dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Jonathan filius ejus (Liber II Samuelis 1, 5)

  • ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelbœ et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei (Liber II Samuelis 1, 6)

  • et planxerunt et fleverunt et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Jonathan filium ejus et super populum Domini et super domum Israël quod corruissent gladio (Liber II Samuelis 1, 12)

  • planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus (Liber II Samuelis 1, 17)

  • montes Gelbœ nec ros nec pluviæ veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo (Liber II Samuelis 1, 21)

  • a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Jonathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis (Liber II Samuelis 1, 22)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina