Fondare 179 Risultati per: Sion

  • exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israël (Liber Isaiae 12, 6)

  • et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi ejus (Liber Isaiae 14, 32)

  • emitte agnum dominatorem terræ de Petra deserti ad montem filiæ Sion (Liber Isaiae 16, 1)

  • in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cujus diripuerunt flumina terram ejus ad locum nominis Domini exercituum montem Sion (Liber Isaiae 18, 7)

  • et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus (Liber Isaiae 24, 23)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet (Liber Isaiae 28, 16)

  • et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima ejus et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima ejus vacua est sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion (Liber Isaiae 29, 8)

  • populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi (Liber Isaiae 30, 19)

  • quia hæc dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut prœlietur super montem Sion et super collem ejus (Liber Isaiae 31, 4)

  • et fortitudo ejus a terrore transibit et pavebunt fugientes principes ejus dixit Dominus cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Hierusalem (Liber Isaiae 31, 9)

  • magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia (Liber Isaiae 33, 5)

  • conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis (Liber Isaiae 33, 14)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina