Fondare 419 Risultati per: Spiritus Sanctus

  • cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol (Liber Iudicum 13, 25)

  • inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare (Liber Iudicum 14, 6)

  • inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui (Liber Iudicum 14, 19)

  • qui cum venisset ad locum Maxillæ et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta (Liber Iudicum 15, 14)

  • non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster (Liber I Samuelis 2, 2)

  • et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium (Liber I Samuelis 10, 6)

  • veneruntque ad prædictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum (Liber I Samuelis 10, 10)

  • et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc et iratus est furor ejus nimis (Liber I Samuelis 11, 6)

  • tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum ejus et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha (Liber I Samuelis 16, 13)

  • spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino (Liber I Samuelis 16, 14)

  • dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te (Liber I Samuelis 16, 15)

  • jubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quærant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras (Liber I Samuelis 16, 16)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina