Fondare 12 Risultati per: Superumeralis
et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israël portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem (Liber Exodus 28, 12)
rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (Liber Exodus 28, 15)
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit (Liber Exodus 28, 25)
facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quæ e regione sunt superumeralis et posteriora ejus aspiciunt (Liber Exodus 28, 26)
nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem juncturæ inferioris ut aptari possit cum superumerali (Liber Exodus 28, 27)
et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat junctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari (Liber Exodus 28, 28)
facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam (Liber Exodus 28, 31)
lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis (Liber Exodus 35, 10)
posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israël sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 7)
fecit et rationale opere polymito juxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (Liber Exodus 39, 8)
e quibus penderent duæ catenæ aureæ quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant (Liber Exodus 39, 17)
fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam (Liber Exodus 39, 20)