Fondare 519 Risultati per: Verbum Dei
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia hujusmodi multa facitis (Evangelium secundum Marcum 7, 13)
et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus cœpit increpare eum (Evangelium secundum Marcum 8, 32)
et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit (Evangelium secundum Marcum 9, 9)
at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare (Evangelium secundum Marcum 9, 31)
Jesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate hæc faciam (Evangelium secundum Marcum 11, 29)
quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in cælum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis (Evangelium secundum Lucam 2, 15)
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace (Evangelium secundum Lucam 2, 29)
et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos (Evangelium secundum Lucam 2, 50)
sub principibus sacerdotum Anna et Cajapha factum est verbum Dei super Johannem Zacchariæ filium in deserto (Evangelium secundum Lucam 3, 2)
et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt (Evangelium secundum Lucam 4, 36)