Fondare 82 Risultati per: album nomina

  • verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis (Evangelium secundum Lucam 10, 20)

  • etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quæ mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitæ (Epistula ad Philippenses 4, 3)

  • sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt (Apocalypsis Ioannis 3, 4)

  • et in illa hora factus est terræmotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terræmotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo cæli (Apocalypsis Ioannis 11, 13)

  • et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua ejus decem diademata et super capita ejus nomina blasphemiæ (Apocalypsis Ioannis 13, 1)

  • et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ agni qui occisus est ab origine mundi (Apocalypsis Ioannis 13, 8)

  • bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est (Apocalypsis Ioannis 17, 8)

  • et exercitus qui sunt in cælo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum (Apocalypsis Ioannis 19, 14)

  • et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël (Apocalypsis Ioannis 21, 12)

  • et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni (Apocalypsis Ioannis 21, 14)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina