Fondare 11 Risultati per: ambulemus

  • cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam (Liber Iudicum 19, 28)

  • sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis ejus et custodiamus mandata ejus et cærimonias et judicia quæcumque mandavit patribus nostris (Liber I Regum 8, 58)

  • sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata ejus sicut et hodie (Liber I Regum 8, 61)

  • domus Jacob venite et ambulemus in lumine Domini (Liber Isaiae 2, 5)

  • consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitæ ambulemus (Epistula ad Romanos 6, 4)

  • sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et æmulatione (Epistula ad Romanos 13, 13)

  • rogo autem ne præsens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus (Epistula II ad Corinthios 10, 2)

  • si vivimus spiritu spiritu et ambulemus (Epistula ad Galatas 5, 25)

  • ipsius enim sumus factura creati in Christo Jesu in operibus bonis quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Epistula ad Ephesios 2, 10)

  • si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Jesu Filii ejus mundat nos ab omni peccato (Epistula I Ioannis 1, 7)

  • et hæc est caritas ut ambulemus secundum mandata ejus hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis (Epistula II Ioannis 1, 6)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina