Fondare 36 Risultati per: amicum
fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum (Liber Proverbiorum 6, 3)
simulator ore decipit amicum suum justi autem liberabuntur scientia (Liber Proverbiorum 11, 9)
qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit (Liber Proverbiorum 11, 12)
qui neglegit damnum propter amicum justus est iter autem impiorum decipiet eos (Liber Proverbiorum 12, 26)
vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam (Liber Proverbiorum 16, 29)
qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem (Liber Proverbiorum 22, 11)
quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum (Liber Proverbiorum 25, 8)
amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuæ melior est vicinus juxta quam frater procul (Liber Proverbiorum 27, 10)
si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi (Liber Ecclesiasticus 6, 7)
noli prævaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris (Liber Ecclesiasticus 7, 20)
ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi (Liber Ecclesiasticus 9, 14)
corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere (Liber Ecclesiasticus 19, 13)