Fondare 31 Risultati per: arcus et sagitta

  • cumque obduxero nubibus cælum apparebit arcus meus in nubibus (Liber Genesis 9, 14)

  • eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram (Liber Genesis 9, 16)

  • et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus jacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit (Liber Genesis 21, 16)

  • sedit in forti arcus ejus et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob inde pastor egressus est lapis Israël (Liber Genesis 49, 24)

  • arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore (Liber I Samuelis 2, 4)

  • venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathan et clamavit Jonathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te (Liber I Samuelis 20, 37)

  • a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Jonathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis (Liber II Samuelis 1, 22)

  • porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Joram inter scapulas et egressa est sagitta per cor ejus statimque corruit in curru suo (Liber II Regum 9, 24)

  • et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus jace sagittam et jecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam (Liber II Regum 13, 17)

  • et factum est a die illa media pars juvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceæ et scuta et arcus et loricæ et principes post eos in omni domo Juda (Liber Nehemiae 4, 16)

  • ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit (Liber Iudith 5, 16)

  • sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in præcipitio constituti (Liber Iudith 7, 8)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina