Fondare 476 Risultati per: audire verba
dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt (Evangelium secundum Lucam 10, 24)
regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus et condemnabit illos quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic (Evangelium secundum Lucam 11, 31)
cælum et terra transibunt verba autem mea non transient (Evangelium secundum Lucam 21, 33)
et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum (Evangelium secundum Lucam 21, 38)
et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis (Evangelium secundum Lucam 24, 11)
et dixit ad eos hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum (Evangelium secundum Ioannem 3, 34)
multi ergo audientes ex discipulis ejus dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire (Evangelium secundum Ioannem 6, 61)
spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quæ ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitæ æternæ habes (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)
hæc verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora ejus (Evangelium secundum Ioannem 8, 20)
quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum (Evangelium secundum Ioannem 8, 43)