Fondare 161 Risultati per: bona

  • nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona hæc (Liber II Samuelis 7, 28)

  • adhuc illo loquente Jonathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians (Liber I Regum 1, 42)

  • et percutiet Dominus Israël sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israël de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum (Liber I Regum 14, 15)

  • nuntius vero qui jerat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi prædicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona (Liber I Regum 22, 13)

  • ivit igitur Azaël in occursum ejus habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac (Liber II Regum 8, 9)

  • et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius ejus pro eo (Liber I Paralipomenon 29, 28)

  • verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Juda inventa sunt opera bona (Liber II Paralipomenon 12, 12)

  • nuntius autem qui jerat ad vocandum Micheam ait illi en verba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque prospera (Liber II Paralipomenon 18, 12)

  • sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Juda et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum (Liber II Paralipomenon 19, 3)

  • nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum ut confortemini et comedatis quæ bona sunt terræ et heredes habeatis filios vestros usque in sæculum (Liber Esdrae 9, 12)

  • et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quæ locutus est mihi et ajo surgamus et ædificemus et confortatæ sunt manus eorum in bono (Liber Nehemiae 2, 18)

  • dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris (Liber Nehemiae 5, 9)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina