Fondare 72 Risultati per: corda

  • corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt (Liber Baruch 6, 19)

  • et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multæ misericordiæ et præstabilis super malitia (Prophetia Ioel 2, 13)

  • et nunc hæc dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras (Prophetia Aggaei 1, 5)

  • hæc dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras (Prophetia Aggaei 1, 7)

  • et nunc ponite corda vestra a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini (Prophetia Aggaei 2, 16)

  • ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum (Prophetia Aggaei 2, 19)

  • hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum (Evangelium secundum Marcum 4, 15)

  • et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Heliæ ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam justorum parare Domino plebem perfectam (Evangelium secundum Lucam 1, 17)

  • et ait illis vos estis qui justificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum (Evangelium secundum Lucam 16, 15)

  • adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis hujus vitæ et superveniat in vos repentina dies illa (Evangelium secundum Lucam 21, 34)

  • et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra (Evangelium secundum Lucam 24, 38)

  • et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum (Actus Apostolorum 1, 24)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina