Fondare 520 Risultati per: diebus
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)
et factum est in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Jordane ab Johanne (Evangelium secundum Marcum 1, 9)
et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi (Evangelium secundum Marcum 1, 13)
in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis (Evangelium secundum Marcum 8, 1)
væ autem prægnatibus et nutrientibus in illis diebus (Evangelium secundum Marcum 13, 17)
sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum (Evangelium secundum Marcum 13, 24)
et prætereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus ædificat (Evangelium secundum Marcum 15, 29)
fuit in diebus Herodis regis Judææ sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen ejus Elisabeth (Evangelium secundum Lucam 1, 5)
et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis (Evangelium secundum Lucam 1, 7)
et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis (Evangelium secundum Lucam 1, 18)
quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda (Evangelium secundum Lucam 1, 39)