Fondare 2974 Risultati per: end
hæc commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium (Epistula II ad Timotheum 2, 14)
cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus pænitentiam ad cognoscendam veritatem (Epistula II ad Timotheum 2, 25)
omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in justitia (Epistula II ad Timotheum 3, 16)
Alexander ærarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera ejus (Epistula II ad Timotheum 4, 14)
dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malæ bestiæ ventres pigri (Epistula ad Titum 1, 12)
non intendentes judaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate (Epistula ad Titum 1, 14)
non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus (Epistula ad Titum 2, 10)
neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines (Epistula ad Titum 3, 2)
qui cum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus portansque omnia verbo virtutis suæ purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Majestatis in excelsis (Epistula ad Hebraeos 1, 3)
nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahæ adprehendit (Epistula ad Hebraeos 2, 16)
et Moses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus in testimonium eorum quæ dicenda erant (Epistula ad Hebraeos 3, 5)
videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo (Epistula ad Hebraeos 3, 12)