Fondare 4218 Risultati per: eum

  • dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi (Liber Genesis 27, 26)

  • accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus (Liber Genesis 27, 27)

  • respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres ejus servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post hæc fili mi ultra quid faciam (Liber Genesis 27, 37)

  • motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terræ et in rore cæli desuper (Liber Genesis 27, 39)

  • oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Jacob fratrem meum (Liber Genesis 27, 41)

  • nuntiata sunt hæc Rebeccæ quæ mittens et vocans Jacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te (Liber Genesis 27, 42)

  • nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran (Liber Genesis 27, 43)

  • et cesset indignatio ejus obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die (Liber Genesis 27, 45)

  • cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccæ matris suæ (Liber Genesis 28, 5)

  • videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem præcepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan (Liber Genesis 28, 6)

  • surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper (Liber Genesis 28, 18)

  • reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum (Liber Genesis 28, 21)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina