Fondare 52 Risultati per: fiducia resistere

  • et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere (Liber Leviticus 26, 37)

  • tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub cælo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos (Liber Deuteronomii 7, 24)

  • populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere (Liber Deuteronomii 9, 2)

  • nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitæ tuæ sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te (Liber Iosue 1, 5)

  • dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit (Liber Iosue 10, 8)

  • dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt (Liber Iosue 21, 42)

  • et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit (Liber Iosue 23, 9)

  • iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)

  • et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua (Liber I Samuelis 17, 33)

  • timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere (Liber II Regum 10, 4)

  • dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiæ hæc dicit rex magnus rex Assyriorum quæ est ista fiducia qua niteris (Liber II Regum 18, 19)

  • et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites (Liber II Regum 18, 24)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina