Fondare 456 Risultati per: fili hominis
fili mi custodi sermones meos et præcepta mea reconde tibi (Liber Proverbiorum 7, 1)
nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei (Liber Proverbiorum 7, 24)
non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium (Liber Proverbiorum 12, 27)
hominis est animum præparare et Dei gubernare linguam (Liber Proverbiorum 16, 1)
cum placuerint Domino viæ hominis inimicos quoque ejus convertet ad pacem (Liber Proverbiorum 16, 7)
cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus ejus (Liber Proverbiorum 16, 9)
antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur (Liber Proverbiorum 18, 12)
donum hominis dilatat viam ejus et ante principes spatium ei facit (Liber Proverbiorum 18, 16)
stultitia hominis subplantat gressus ejus et contra Deum fervet animo suo (Liber Proverbiorum 19, 3)
fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit (Liber Proverbiorum 19, 7)
non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiæ (Liber Proverbiorum 19, 27)
ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare (Liber Proverbiorum 20, 25)