Fondare 456 Risultati per: fili hominis
sicut autem in diebus Nœ ita erit et adventus Filii hominis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)
et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 39)
ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est (Evangelium secundum Matthaeum 24, 44)
cum autem venerit Filius hominis in majestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem majestatis suæ (Evangelium secundum Matthaeum 25, 31)
scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (Evangelium secundum Matthaeum 26, 2)
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo væ autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite jam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)
dicit illi Jesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus cæli (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)
cum vidisset autem Jesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata (Evangelium secundum Marcum 2, 5)
ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico (Evangelium secundum Marcum 2, 10)
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati (Evangelium secundum Marcum 2, 28)
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Jesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas (Evangelium secundum Marcum 5, 7)