Fondare 2603 Risultati per: filiorum Israel

  • et in eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas (Liber Exodus 12, 51)

  • sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël tam de hominibus quam de jumentis mea sunt enim omnia (Liber Exodus 13, 2)

  • nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo (Liber Exodus 13, 15)

  • sed circumduxit per viam deserti quæ est juxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 13, 18)

  • tulit quoque Moses ossa Joseph secum eo quod adiurasset filios Israël dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum (Liber Exodus 13, 19)

  • loquere filiis Israël reversi castrametentur e regione Phiahiroth quæ est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu ejus castra ponetis super mare (Liber Exodus 14, 2)

  • dicturusque est Pharao super filiis Israël coartati sunt in terra conclusit eos desertum (Liber Exodus 14, 3)

  • et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israël ne serviret nobis (Liber Exodus 14, 5)

  • induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et persecutus est filios Israël at illi egressi erant in manu excelsa (Liber Exodus 14, 8)

  • cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israël oculos viderunt Ægyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum (Liber Exodus 14, 10)

  • dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israël ut proficiscantur (Liber Exodus 14, 15)

  • tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum (Liber Exodus 14, 16)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina