Fondare 177 Risultati per: gentibus

  • propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum (Actus Apostolorum 15, 19)

  • scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiæ et Syriæ et Ciliciæ fratribus ex gentibus salutem (Actus Apostolorum 15, 23)

  • quos cum salutasset narrabat per singula quæ fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius (Actus Apostolorum 21, 19)

  • de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione (Actus Apostolorum 21, 25)

  • eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te (Actus Apostolorum 26, 17)

  • sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Judææ et gentibus adnuntiabam ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna pænitentiæ opera facientes (Actus Apostolorum 26, 20)

  • si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus (Actus Apostolorum 26, 23)

  • notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient (Actus Apostolorum 28, 28)

  • per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obœdiendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus (Epistula ad Romanos 1, 5)

  • nolo autem vos ignorare fratres quia sæpe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus (Epistula ad Romanos 1, 13)

  • quos et vocavit nos non solum ex Judæis sed etiam ex gentibus (Epistula ad Romanos 9, 24)

  • dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos æmulentur (Epistula ad Romanos 11, 11)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina