Fondare 167 Risultati per: gloriam:
existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Epistula ad Romanos 8, 18)
ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ quæ præparavit in gloriam (Epistula ad Romanos 9, 23)
habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum (Epistula ad Romanos 15, 17)
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quæ abscondita est quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram (Epistula I ad Corinthios 2, 7)
ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem hæc ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite (Epistula I ad Corinthios 10, 31)
cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Jesu Domino nostro (Epistula I ad Corinthios 15, 31)
quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram (Epistula II ad Corinthios 1, 20)
quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Mosi propter gloriam vultus ejus quæ evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 7)
nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam (Epistula II ad Corinthios 3, 10)
si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est (Epistula II ad Corinthios 3, 11)
nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu (Epistula II ad Corinthios 3, 18)