Fondare 141 Risultati per: habebat

  • et septuaginta viri de senioribus domus Israël et Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor nebulæ de ture consurgebat (Prophetia Ezechielis 8, 11)

  • et gloria Domini Israël adsumpta est de cherub quæ erat super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis (Prophetia Ezechielis 9, 3)

  • et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut præcepisti mihi (Prophetia Ezechielis 9, 11)

  • quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquilæ (Prophetia Ezechielis 10, 14)

  • vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit eum regem cujus fecit irritum juramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur (Prophetia Ezechielis 17, 16)

  • et fabrefacta cherubin et palmæ et palma inter cherub et cherub duasque facies habebat cherub (Prophetia Ezechielis 41, 18)

  • istæ autem mensuræ altaris in cubito verissimo qui habebat cubitum et palmum in sinu ejus erat cubitus et cubitus in latitudine et definitio usque ad labium ejus in circuitu palmus unus hæc quoque erat fossa altaris (Prophetia Ezechielis 43, 13)

  • cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos (Prophetia Ezechielis 47, 3)

  • Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ aspiciebam donec evulsæ sunt alæ eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hominis datum est ei. (Prophetia Danielis 7, 4)

  • Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. (Prophetia Danielis 7, 6)

  • Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. (Prophetia Danielis 7, 7)

  • et de cornibus decem, quæ habebat in capite et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris. (Prophetia Danielis 7, 20)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina