Fondare 141 Risultati per: habitatores

  • super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes præparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 51, 12)

  • iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeæ dicit Hierusalem (Liber Ieremiae 51, 35)

  • LAMED non crediderunt reges terræ et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem (Lamentationes 4, 12)

  • fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israël universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem (Prophetia Ezechielis 11, 15)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem (Prophetia Ezechielis 15, 6)

  • habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui (Prophetia Ezechielis 27, 8)

  • universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus (Prophetia Ezechielis 27, 35)

  • et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus pro eo quod fuisti baculus harundineus domui Israël (Prophetia Ezechielis 29, 6)

  • cum dedero terram Ægypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 32, 15)

  • et egredientur habitatores de civitatibus Israël et succendent et conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos et succendent ea igne septem annis (Prophetia Ezechielis 39, 9)

  • Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caëli quam in habitatoribus terræ et non est qui resistat manui eius, et dicat ei Quare fecisti? (Prophetia Danielis 4, 32)

  • vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ quia luxit super eum populus ejus et æditui ejus super eum exultaverunt in gloria ejus quia migravit ab eo (Prophetia Osee 10, 5)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina