Fondare 93 Risultati per: ipsorum

  • quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen (Actus Apostolorum 23, 29)

  • qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium (Epistula ad Romanos 2, 15)

  • ecclesiæ Dei quæ est Corinthi sanctificatis in Christo Jesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi in omni loco ipsorum et nostro (Epistula I ad Corinthios 1, 2)

  • sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur (Epistula I ad Corinthios 8, 7)

  • quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 19)

  • quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum (Epistula II ad Corinthios 8, 2)

  • et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis (Epistula II ad Corinthios 9, 14)

  • non est ergo magnum si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ quorum finis erit secundum opera ipsorum (Epistula II ad Corinthios 11, 15)

  • tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quæ est in illis propter cæcitatem cordis ipsorum (Epistula ad Ephesios 4, 18)

  • quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt (Epistula ad Philippenses 3, 19)

  • ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Jesu (Epistula ad Colossenses 2, 2)

  • dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malæ bestiæ ventres pigri (Epistula ad Titum 1, 12)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina