Fondare 89 Risultati per: justi

  • omnia hæc tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt justi atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum (Liber Sapientiae 5, 1)

  • justi autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum (Liber Sapientiae 5, 16)

  • inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo justi tulerunt spolia impiorum (Liber Sapientiae 10, 19)

  • hoc autem iterum ut nutrirentur justi etiam suæ virtutis oblitus est (Liber Sapientiae 16, 23)

  • absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum et justitiæ legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos justos patri jam decantantes laudes (Liber Sapientiae 18, 9)

  • percussi sunt autem cæcitate sicut illi in foribus justi cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quærebat (Liber Sapientiae 19, 16)

  • viri justi sint tibi convivæ et in timore Dei sit gloriatio tibi (Liber Ecclesiasticus 9, 22)

  • benedictio Dei in mercedem justi festinat et in honore veloci processus illius fructificat (Liber Ecclesiasticus 11, 24)

  • oblatio justi inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi (Liber Ecclesiasticus 35, 8)

  • sacrificium justi acceptum est et memoriam ejus non obliviscetur Dominus (Liber Ecclesiasticus 35, 9)

  • et restituam judices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post hæc vocaberis civitas justi urbs fidelis (Liber Isaiae 1, 26)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina