Fondare 434 Risultati per: legem vindictae legis Mosi

  • lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem jurisiurandi qui post legem est Filium in æternum perfectum (Epistula ad Hebraeos 7, 28)

  • si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera (Epistula ad Hebraeos 8, 4)

  • qui exemplari et umbræ deserviunt cælestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte (Epistula ad Hebraeos 8, 5)

  • lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 19)

  • et omnia pæne in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio (Epistula ad Hebraeos 9, 22)

  • superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quæ secundum legem offeruntur (Epistula ad Hebraeos 10, 8)

  • irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur (Epistula ad Hebraeos 10, 28)

  • si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis (Epistula Iacobi 2, 8)

  • quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus (Epistula Iacobi 2, 10)

  • qui enim dixit non mœchaberis dixit et non occides quod si non mœchaberis occides autem factus es transgressor legis (Epistula Iacobi 2, 11)

  • sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari (Epistula Iacobi 2, 12)

  • nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui judicat fratrem suum detrahit legi et judicat legem si autem judicas legem non es factor legis sed judex (Epistula Iacobi 4, 11)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina