Fondare 15 Risultati per: manducans manna

  • adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini (Liber Deuteronomii 8, 3)

  • et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui (Liber Deuteronomii 8, 16)

  • defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ nec usi sunt ultra illo cibo filii Israël sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan (Liber Iosue 5, 12)

  • et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti (Liber Nehemiae 9, 20)

  • et pluit illis manna ad manducandum et panem cæli dedit eis (Liber Psalmorum 77, 24)

  • et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri (Liber Baruch 1, 10)

  • venit enim Johannes neque manducans neque bibens et dicunt dæmonium habet (Evangelium secundum Matthaeum 11, 18)

  • venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et justificata est sapientia a filiis suis (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)

  • venit enim Johannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis dæmonium habet (Evangelium secundum Lucam 7, 33)

  • venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum (Evangelium secundum Lucam 7, 34)

  • patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de cælo dedit eis manducare (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)

  • patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt (Evangelium secundum Ioannem 6, 49)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina