Fondare 229 Risultati per: meis

  • et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco sed jungere puellis meis (Liber Ruth 2, 8)

  • et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri bibunt (Liber Ruth 2, 9)

  • et vir Israël sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem (Liber I Samuelis 14, 24)

  • dixitque Samuhel et quæ est hæc vox gregum quæ resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio (Liber I Samuelis 15, 14)

  • misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis (Liber I Samuelis 16, 22)

  • et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis (Liber I Samuelis 20, 29)

  • et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuæ pax et omnibus quæcumque habes sit pax (Liber I Samuelis 25, 6)

  • tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint (Liber I Samuelis 25, 11)

  • et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia (Liber I Samuelis 26, 24)

  • respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in prœlium (Liber I Samuelis 29, 9)

  • et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo (Liber II Samuelis 6, 22)

  • accubuit itaque Amnon et quasi ægrotare cœpit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu ejus (Liber II Samuelis 13, 6)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina