Fondare 45 Risultati per: mitte

  • et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa hæc et cum plena fuerint tolles (Liber II Regum 4, 4)

  • vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar (Liber II Regum 4, 22)

  • igitur speculator qui stabat super turrem Hiezraël vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Joram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia (Liber II Regum 9, 17)

  • mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento ære ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Judæa et in Hierusalem quos præparavit David pater meus (Liber II Paralipomenon 2, 7)

  • sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis (Liber II Paralipomenon 2, 8)

  • triticum ergo et hordeum et oleum et vinum quæ pollicitus es domine mi mitte servis tuis (Liber II Paralipomenon 2, 15)

  • mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat (Liber Thobis 8, 14)

  • alioquin mitte manum tuam et tange os ejus et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi (Liber Iob 2, 5)

  • nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos ejus et adiutores eorum (Liber I Maccabaeorum 7, 7)

  • et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios ejus obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum (Liber I Maccabaeorum 13, 16)

  • si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quædam virtus (Liber II Maccabaeorum 3, 38)

  • et nunc Dominator cælorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui (Liber II Maccabaeorum 15, 23)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina