Fondare 56 Risultati per: novum

  • et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit (Liber Isaiae 62, 2)

  • usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum (Liber Ieremiae 31, 22)

  • ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum (Liber Ieremiae 31, 31)

  • et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum (Prophetia Ezechielis 11, 19)

  • proicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 18, 31)

  • et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum (Prophetia Ezechielis 36, 26)

  • neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur (Evangelium secundum Matthaeum 9, 17)

  • dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei (Evangelium secundum Matthaeum 26, 29)

  • nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et major scissura fit (Evangelium secundum Marcum 2, 21)

  • et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet (Evangelium secundum Marcum 2, 22)

  • amen dico vobis quod jam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei (Evangelium secundum Marcum 14, 25)

  • dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo (Evangelium secundum Lucam 5, 36)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina