Fondare 96 Risultati per: panis caeli

  • Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caëli quam in habitatoribus terræ et non est qui resistat manui eius, et dicat ei Quare fecisti? (Prophetia Danielis 4, 32)

  • Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caëli quia omnia opera eius vera, et viæ eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. (Prophetia Danielis 4, 34)

  • et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius fœnum quoque ut bos comedebat, et rore caëli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit, suscitabit super illud. (Prophetia Danielis 5, 21)

  • sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti caëli pugnabant in mari magno. (Prophetia Danielis 7, 2)

  • Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caëli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum. (Prophetia Danielis 7, 13)

  • Hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattour cornua subter illud per quattuor ventos caëli. (Prophetia Danielis 8, 8)

  • Et magnificatum est usque ad fortitudinem caëli et deiecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas. (Prophetia Danielis 8, 10)

  • Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos caëli sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his. (Prophetia Danielis 11, 4)

  • non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animæ ipsorum non intrabit in domum Domini (Prophetia Osee 9, 4)

  • ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem panis neque sitim aquæ sed audiendi verbum Domini (Prophetia Amos 8, 11)

  • dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat (Evangelium secundum Lucam 4, 3)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina