Fondare 40 Risultati per: petram

  • non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquæ (Liber Isaiae 48, 21)

  • Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar (Liber Isaiae 50, 7)

  • audite me qui sequimini quod justum est et quæritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua præcisi estis (Liber Isaiae 51, 1)

  • Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti (Liber Ieremiae 5, 3)

  • numquid non verba mea sunt quasi ignis ait Dominus et quasi malleus conterens petram (Liber Ieremiae 23, 29)

  • sanguis enim ejus in medio ejus est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere (Prophetia Ezechielis 24, 7)

  • ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam ne operiretur (Prophetia Ezechielis 24, 8)

  • et dissipabunt muros Tyri et destruent turres ejus et radam pulverem ejus de ea et dabo eam in limpidissimam petram (Prophetia Ezechielis 26, 4)

  • et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec ædificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 26, 14)

  • omnis ergo qui audit verba mea hæc et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)

  • et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)

  • et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam et portæ inferi non prævalebunt adversum eam (Evangelium secundum Matthaeum 16, 18)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina