Fondare 379 Risultati per: populi

  • et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Hieroboam filium Nabath (Liber II Paralipomenon 10, 15)

  • nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos (Liber II Paralipomenon 13, 8)

  • et ejecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii (Liber II Paralipomenon 13, 9)

  • dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes (Liber II Paralipomenon 18, 27)

  • adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terræ et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portæ superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali (Liber II Paralipomenon 23, 20)

  • spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Jojadæ sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis hæc dicit Dominus quare transgredimini præceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos (Liber II Paralipomenon 24, 20)

  • cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriæ venitque in Judam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam prædam miserunt regi Damascum (Liber II Paralipomenon 24, 23)

  • congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo (Liber II Paralipomenon 30, 13)

  • magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quæ sanctificata non fuerat comedit phase non juxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur (Liber II Paralipomenon 30, 18)

  • porro reliqua populi multitudo cæsis his qui Amon percusserant constituit regem Josiam filium ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 33, 25)

  • qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraja Rahelaja Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israël (Liber Esdrae 2, 2)

  • nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul (Liber Esdrae 3, 13)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina