Fondare 379 Risultati per: populi

  • audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo ejus et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo (Prophetia Michaeae 1, 2)

  • quia desperata est plaga ejus quia venit usque ad Judam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 9)

  • in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat (Prophetia Michaeae 2, 4)

  • mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum (Prophetia Michaeae 2, 9)

  • qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete et quasi carnem in medio ollæ (Prophetia Michaeae 3, 3)

  • et in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi (Prophetia Michaeae 4, 1)

  • quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra (Prophetia Michaeae 4, 5)

  • et custodisti præcepta Omri et omne opus domus Achab et ambulasti in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis (Prophetia Michaeae 6, 16)

  • numquid non hæc a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient (Prophetia Habacuc 2, 13)

  • egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper (Prophetia Habacuc 3, 13)

  • propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israël quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in æternum reliquiæ populi mei diripient illos residui gentis meæ possidebunt eos (Prophetia Sophoniae 2, 9)

  • et audivit Zorobabel filius Salathihel et Jesus filius Josedech sacerdos magnus et omnes reliquiæ populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetæ sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini (Prophetia Aggaei 1, 12)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina