Fondare 906 Risultati per: potestatem humilitatem superbia poenitentia visionis interpretatione somnium lignum regem Babylon Nabuchodonosor angelos
Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Jesse Jesse autem genuit David regem (Evangelium secundum Matthaeum 1, 5)
qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)
erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribæ eorum et Pharisæi (Evangelium secundum Matthaeum 7, 29)
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
videntes autem turbæ timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus (Evangelium secundum Matthaeum 9, 8)
et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem (Evangelium secundum Matthaeum 10, 1)
mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem (Evangelium secundum Matthaeum 13, 41)
Jesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui majores sunt potestatem exercent in eos (Evangelium secundum Matthaeum 20, 25)
et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate hæc facis et quis tibi dedit hanc potestatem (Evangelium secundum Matthaeum 21, 23)
et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos ejus a quattuor ventis a summis cælorum usque ad terminos eorum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
et stupebant super doctrina ejus erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribæ (Evangelium secundum Marcum 1, 22)
ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico (Evangelium secundum Marcum 2, 10)