Fondare 167 Risultati per: propositionis panem
cenantibus autem eis accepit Jesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 26)
quomodo introjit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant (Evangelium secundum Marcum 2, 26)
et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare (Evangelium secundum Marcum 3, 20)
et præcepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona æs (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
et interrogant eum Pharisæi et scribæ quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem (Evangelium secundum Marcum 7, 5)
qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi (Evangelium secundum Marcum 8, 14)
et manducantibus illis accepit Jesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum (Evangelium secundum Marcum 14, 22)
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus (Evangelium secundum Lucam 6, 4)
venit enim Johannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis dæmonium habet (Evangelium secundum Lucam 7, 33)
et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis (Evangelium secundum Lucam 9, 3)
panem nostrum cotidianum da nobis cotidie (Evangelium secundum Lucam 11, 3)