Fondare 10 Risultati per: sacramentum

  • etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est (Liber Thobis 12, 7)

  • Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires. (Prophetia Danielis 2, 30)

  • Loquens ergo rex, ait Danieli Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)

  • Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. (Prophetia Danielis 4, 6)

  • ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ secundum bonum placitum ejus quod proposuit in eo (Epistula ad Ephesios 1, 9)

  • quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi (Epistula ad Ephesios 3, 3)

  • sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia (Epistula ad Ephesios 5, 32)

  • et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne justificatum est in spiritu apparuit angelis prædicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria (Epistula I ad Timotheum 3, 16)

  • sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellæ angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiæ sunt (Apocalypsis Ioannis 1, 20)

  • et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiæ quæ portat eam quæ habet capita septem et decem cornua (Apocalypsis Ioannis 17, 7)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina